William Rishanger.

The chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort online

. (page 9 of 15)
Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 9 of 15)
Font size
QR-code for this ebook


in Norhampton shire, anno gratiae M. cc. lix.

Maria de Chepingnorton amisit potestatem ambulandi per duos
annos ; mensurata ad Comitem, convaluit. De hoc perhibet testi-
monium tota villata de Chepingnorton.

Henricus, capellanus de Geddewolde, habuit cardiacam passionem
per septimanam, unde credidit expirare ; mensuratus ad Comitem,
convaluit. De hoc perhibet testimonium tota parochia de Gedde-
wolde.

Symon Secher de la Ry, morbo frenetico fatigatus per quinque
septimanas ; iste apud Evesham adveniens, et coram nobis in
choro vinculis ferreis astrictus, per merita Comitis miraculose est
curatus.

Radulfus de G. fie' atewode in Theneth, simili morbo fatiga-
tus per quinque septimanas ; mensuratus ad Comitem, et, denario
plicato, convaluit. De hoc perhibet testimonium tota insula de
Thenet-londe.

Filius Radulfi Barate de Besseborne, puer, cecidit in cloacam,
et per medium diem jacuit extinctus. Mensuratus ad Comitem,
et, denario conplicato, statim surrexit et convaluit. De hoc testi-
monium perhibet tota villata de Besseborne.

Margaria de Laburd de Weruntone, habens spasmum, et diss-
emteriam, et fantasma in capite, per quinque septimanas ; unde



MIRACULA SIMONIS DE MONTFORT. 75

prse dolore amisit memoriam ; mensurata ad Comitem, et, de-
nario plicate, convaluit. De hoc perhibet testimonium tota villata
de Weruntone.

Alyne de Famelesburye, habens quandam infirmitatem ignotam
per quinque septimanas; mensurata ad Comitem, convaluit.
Unde prsedicta villa perhibet testimonium.

Wyon de Werintone sensit guttam in gambam dexteram per duos
annos. Iste sompniavit quod fuit in quodam loco ubi Comes
erat, et videbatur ei quod Comes sufflavit super eum, et tota infir-
mitas evanuit.

Gilbertus de Weryntone habens guttam nimis pungitivam per
quatuor annos, mensuratus ad Comitem, convaluit. De hoc per-
hibet testimonium tota villata de Weringtone.

James de Weryngtone habuit guttam, quse dicitur fetre, per ix.
septimanas; mensuratus ad Comitem, et, denario plicato, con-
valuit. Isti sex de villa prsenominata super Merle, hoc super
illam aquam.

Alicia de Weredech, habens quandam infirmitatem usque ad
mortem longo tempore, unde physici desperati, mensuratus (sic)
ad Comitem, et denario plicato, convaluit. De hoc perhibet testi-
monium vir ejus, Johannes de Laware frater Preedicatorum, et
tota villata de Derleston in Stretforde-schire.

Robertus de Verelle films Gilel habens guttam per xv. dies
usque ad mortem ; mensuratus, convaluit. Testes ut supra de
Serynton.

Willelmus Clericus de Wistan habuit, ut physici dicunt, festum
et caverum et ix. aperturas in tibiis, per biennium. Mensuratus
ad Comitem, et denario plicato, convaluit. De hoc perhibet tes-
timonium tota villata de Wistan.

Domina Christiana Germaule de Essex, habens puerum aetate
quinque annorum ; puer iste habuit infirmitatem durissimam usque



76 MIRACULA SIMONIS DE MONTFORT.

ad mortem per duas septimanas. Mensuratus ad Comitem, con-
valuit. In signum sanitatis fecit deferri puerulum de cera. De
[hoc] perhibet testimonium tota villata de Scringes.

Dominus Willelmus de Troy, Gallicus, habuit guttam frigidam
longo tempore in gambis et tibiis, ultra modum pungitivam. Men-
suratus ad comitem Simonem convaluit. In signum sanitatis de-
ferri fecit gambam cum pede de cera apud Evesham, per Johannem
de Reans armigerum suum. Unde idem Johannes perhibet testi-
monium, cum tota familia sua.

Domina Juliana Grimbaud in partu prae magno dolore credidit
periclitari, et scindi puerum ex ventre ejus. Mensurata ad Comi-
tem, infra brevem convaluit, et peperit masculum elegantem. Unde
dicta Juliana est testis, cum pedissequa et familia sua.

Ricardus Canf, filius Gilberti Berizard, habens per tres annos
gambam sinistram contractam, ita quod sine sustentatione duorum
baculorum incedere non potuit; hie, cum per duos annos loca
diversa Sanctorum visitans causa salutis sues recuperandae et nul-
lum infirmitatis sentiret levamen vel adjutorium, quadam nocte
videbatur ei, cum esset apud Cantuariam, in sompnis, quod adiret
locum ubi Symon de Monteforti occubuit et requiescit. Quo
documento comperto, surrexit cito, et abjectis baculis de adjutorio
divino confidens, baculos suos aliquando coadjutores super scapu-
las secum apud Evesham detulit ; et de convalencia sua nos cer-
tos redidit.

Philippus de Bretfortone laicus infirmitate, quae tylys vocatur,
in tantum artabatur infirmitate preedicta, quod, propter angustiam
ejusdem passionis, credebatur ab omnibus qui aderant viam uni-
versse carnis ingressurum. Qui ad Comitem mensuratus, convaluit.
De hoc perhibet testimonium Johannes capellanus de Bretforton,
et Alicia h'ere Bebond, et Alicia serviens illius, et uxor ipsius
Philippi.



MIRACULA SIMON1S DE MONTFORT. 77

Agnes uxor Willielmi Alexandri de Bretforton, acuta febre labo-
rans et preegnans ; ad comitem Simonem mensurata, convaluit.
Hujus rei testes Johannes Bretfortone capellanus, et Willielmus
vir ejus, et Willielmus Saxilanus.

Henricus Chanteler de Bretfortone, laicus, guttam habens in
renibus, quod vix per tres dies incedere non potuit, nisi cum sus-
tentatione baculi ; [mensuratus ad Comitem, convaluit.] De hoc
perhibet testimonium tota villata de Bretfortone.

Frater Johannes, dictus le Taylur, de ordine Preedicatorum, et
de conventu fratrum de Norhamton, habuit per mensem sinistram
gambam usque ad poplites contractam; qui, spem et nduciam
ponens in comitem Simonem, convaluit. Hujus rei testis fuit
frater Willelmus de Bannebury, praedicator.

Matildis de villa quee appellatur Raddestone, in comitatu
Norhamton. quadam gutta per multa tempora fatigata, quae
nulla arte medicorum potuit curari, licet magnas expensas fecfeset
pro sanitate recuperanda ; mensurata ad comitem Simonem, sta-
tim convaluit post mensurationem.

Agnes, de eodem loco, usque ad mortem infirmata, quee omnibus
sacramentis ecclesiasticis inuncta, postquam corpus ejus tanquam
mortuum in area collocatum, propinqui ejus ad memoriam redux-
erunt comitem Simonem, et ipsam mulierem ad ipsum mensura-
verunt. Statim infirma convaluit, per merita Comitis, prout
asserebat.

Filius Jacobi de Fancote, submersus in quodam fonte, mortuus
extractus, et per medium diem mortis vinculis detentus, tandem
de consilio quorumdam, qui ad mortuum convenerant, ad comitem
Simonem mensuratus, a mortuis surrexit, et se per merita Comitis
resuscitatum confessus est.

Willielmus Gullafre de Havekebore, habens filium nomine Hen-
ricus xj. annos a nativitate sua habens ; hie Henricus infirmabatur



78 MIRACULA SIMONIS DE MONTFORT.

per xv. dies, demum, infirmitate gravante, mortuus est. Pater et
mater, de consilio vicinorum, mensuraverunt ad comitem Simonem,
qui statirn post mensurationem revixit. Et surgens asseruit se
resuscitatum meritis comitis Simonis.

Alexander de Ros, filius Willelmi de Ros, subito infirmatus et
mortuus jacens, et, totaliter decolaratus, estimaretur ut mortuus
per diem. Iste ad Comitem mensuratus, post quandam respira-
tionem parvam emissam, convaluit, et de resuscitatione sua meritis
Comitis facta narravit hiis qui preesentes aderant. Nomina autem
eorum qui prsesentes aderant sunt haec, silicet et qui resuscitacionem
viderant: Alexander Nitterel, et Robertus, sucarius ejusdem. Facta
autem sunt prsescripta in castello de Helmelling^, ubi est capella
Petri et Pauli, ad quam infirmus deportatus est, et jacuit mortuus ;
et postea suscitatus a mortuis. Per omnia benedictus Deus ! qui,
per merita Comitis, talia operatur.

Memorandum de merilione Johannis de Culno, qui jacuit mor-
tuus per diem et noctem ; et tandem posito in sporta, et mensu-
ratus ad martirem, convaluit.

Magister Johannes Crowoltone per xv. dies erat gravi infirmi-
tate capitis et faucis sinistrse usque ad dentes. Qui orationem
fudit ad Dominum ut ipsum liberaret ab infirmitate quam pacie-
batur per merita comitis Simonis, post orationem factam, liberatus
fait. Ecce mirum et admirandum ! Quicquid infirmitatis recepit
in sinistra, qua curatus fuerat, recepit in dextera fauce. Qui per
merita dicti comitis Simonis recurrens, convaluit virtute divina.

Willielmus Haymunde de Bratkeg, clericus, inflammationem
habens per totum corpus per unam septimanam; qui judicatus
fuit a diversis medicines peritis fuisse ydropicum, ad Comitem
mensuratus, convaluit. Et hoc miro modo, quia tota inflatura quam
habuit per aperturas quasdam gambarum decurrebat, quouscunque
sanitati restituebat.



MIRACULA SIMONIS DE MONTFORT. 79

De quodam miraculo mirabili quod nobis recitavit Henricus de
Pomery miles. Dicebat se enim fuisse in capella comitis Simonis,
ubi proposuit audire vesperas suas ; sed recordatus propter diversa
negosia coram ipso, recitata hora debita venire non potuit. Tandem
autem sero veniens, vidit xij. cereos quos Comes prseparari jusserat
divinitus illuminatos. Quos dum ipse respexerat, prohibuit Comes
dicto militi, et aliis qui interfuerant, id dictum miraculum alicui
revelarent.

Avicia filia Alani de Derebi certissime mortua, mensurata ad
comitem Simonem, convaluit resuscitate (sic).

Radulfus Pur', films Gilbert! et Alicise de Dereby, tarn a sacer-
dote suo parochiali, qui clausit oculos ejusdem, quam ab aliis
vicinis, mortuus judicatur. Ad comitem Simonem mensuratus,
statim convaluit resuscitatus.

Radulfus de Dereby, parmentarius, a puericia sua in gamba dex-
tra infirmitate gravatus, per quam habuit gambam unam gros-
siorem alia, et sentiens continue corosionem in osse ipsius gambae,
sed non circa cor, gravatus infirmitate, vidit in sompnis comitem
Symonem sibi assistere,et dicentem sic, "Mortalibus infirmitatibus
gravatus es ; sed surge summo mane, et adeatis locum apud Eves-
ham in quo vivus fui et mortuus, et sanitatem plenam recupera-
bis." Quod dum fecit, convaluit de omnibus infirmitatibus
suis.

Ricardus de Herforde carpentarius, dum esset in reparatione
stagni cujusdam molendini, qufedam strues lignorum cecidit super
pedes ejus, et eos ita contrivit quod se movere non potuit ; unde
per alios fecit se deportari in domum quandam : unde, eodem in
lecto quodam collocato, de consilio quorumdam apponi fecit em-
plastrum super pedes ejus ; et cum ultra modum gravaretur post
appositionem emplastri, et dolorem sentiret quern ferre non pos-
set, de eorum consilio pedes suos fecit mensurari ad comitem



80 MIRACULA S1MONIS DE MONTFOBT.

Simonem. Et, hoc facto, dolor apparuit levigatus, unde, emplau-
stro deposito, apparuerunt pedes sui omnino sanitati restituti, per
quod surrexit, et opera sua fecit, sicut prius consuevit. Idem
etiam Ricardus detulit quod Agnes, uxor Reginald! Mamworde?
dum esset prsegnans, et de vita desperata propter dolorem con-
tinuum quern paciebatur, ad comitem Simonem mensurata, statim
partum edidit, et de periculo quod timebat evasit ; et hoc mentis
prsedicti Comitis.

Matildis uxor Willelmi filii Hiigonis, guttas (sic) laborabat in om-
bus membris, et hoc per multa tempora. Heec autem ad comitem
Simonem mensurata, convaluit. Et in hujus rei testimonium,
locum in quo dictus Comes vivus fuit et mortuus humiliter
requisivit et visitavit.

Memorandum, quod cum comes Symon de Monteforti in som-
nis appareret vicario de Wardone, et eidem prsecipit ut Galfridum
de Stalares militem ex parte sua moneret, quod seditiones et
machinamenta quse contra comitem Symonem et suos complices
apud Luddelow fecerat, emendaret, et idem vicarius, bis preemuni-
tus, praeceptis Comitis non obtemperaret. Dictus Comes appa-
rens ei tercio cum comminatione, prsecepit eidem, ut diceret prae-
dicto militi, quod nisi cum festinatione praetaxata machinamenta
faceret emendari, subito vel inopinata morte ab hac vita transiret.
Verum cum miles auditis monitis non adquiesceret, in provictu
itineris versus Londoniam, in quadam domo ubi fuerat hospitatus,
incendio periit cum domo et hernesio et tota familia sua. Ita
quod nee minimum signum de omnibus prsedictis appareret post
praedictam combustionem.

Alicia soror Willelmi rectoris ecclesiae de Werinton, subito in
dextra parte capitis et per faucem dextram usque ad collum in-
flaturam sustinens, per quam dubitabatur earn morte subitanea
extingui, hasc autem de consilio quorumdam eidem assistencium



MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT. 81

ad comitem Symonem mensurata, convaluit. Hujus rei testimo-
nium perhibuit dictus Willelmus, qui candelam mensuratam apud
Evesham detulit.

Memorandum quod dictus Willelmus quoddam mirabile nobis
retulit, dicens quod cum ipse, post bellum apud Evesham com-
missum, de terra ubi Comes jacuit in campo secum asportasset, et
l n panno quodam sub custodia collocasset, etquidam laicus nomine
(sic) infirmabatur usque ad mortem, ita quod ecclesiastica sacra-
menta recepisset, et sine loquela per biduum jacuisset; comes
Symon eidem in somno apparens, ut sibi videbatur, dixit ei, quod
preecaret dictum Willelmum ut aliquam particulam eidem donaret
de terra memorata quam habuit in sua potestate ; et quod misce-
ret in aqua, et ea uteretur vos declutiret (sic). Quod dum factum
fuisset, dictus infirmus sanitatem recupavit.

Quidam monachus de Burgo Sancti Petri quoddam mirabile
narravit, quod unus de conventu fratrum consuevit detrahere comiti
Symone una cum quodam clerico fratre suo, nee bonum audire vel
dicere potuit. Contigit quadam nocte quod contentio erat inter
fratres pro dicto Comite ; " quidam eorum dixerunt quod bonus
fuit; aliinon, sed seducebat turbas."* Tandem,litesopita, petierunt
strata. Media nocte apparuit dicto religiose quidam miles armatus,
habens gladium in dextra manu et porcinunculam suillam in leva,
et ait, " Comede : aut gustabis aut interibis; melius est comedere
carnes crudas quas (sic) vivas ;" et comedit, ut videbatur, usque ad
medietatem. Et dixit miles, " Sufficit : sed vade, et defer aliam
dimidietatem fratri tuo," et nominavit ilium, et sic disparuit. Iste
evigilans perteritus, ut ablueret manus de contentione et visione
surrexit, invenit os suum intus et extra sanguine maculatum. Heec
videntes fratres mirabantur, et crediderunt eum ab aliquo percusse.
Dictus religiosus, recognoscens veritatem, et petens veniam a mar-

* Evangelium sec. Johannem, vii. 12.
CAMD. SOC. 15. M



82 MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT.

tire, penitencia ductus, omnis macula faciei evanuit. De hoc per-
hibet testimonium totus conventus Joci illius.

Thomas de Crest narravit de rectore de Pytyltone, paralisi per-
cusso, die qua cantavit suam novam missam, et in reda apud
Evesham deportatus, statim et sine mora convaluit. De hoc per-
hibet testimonium tota parochia, et dictus Thomas, qui vidit dic-
tum rectorem postea celebrantem et Deum clara voce laudantem.

Gelbreda Belle de Phyleby casu confregit brachium dextrum,
quae, tanto gravata dolore, non habuit requiem, neque per diem
neque per noctem. Tandem mensurata ad comitem Symonem, et
denario plicato super earn, omnis ille dolor evanuit. De hoc
perhibet testimonium tota villata de Phileby, ille Johannes qui
vidit dictum brachium contractum, et hoc narravit.

Cuttyng de Northumbarland de abbacia Penmoster, percussus
quodam ferro quod Gallico dicitur gayne, inclusum habuit in
pectore per duos dies et duas noctes. Hie mensuratus in festo
sancti Bartholomei ad comitem Symonem, sine mora convaluit.
Unde vidimus propriis oculis cicatrices vulneris ; et ilium ferrum
remanet penes nos. Testes hujus rei abbas de Penmoster, et
conventus loci illius.

Eadmunde Kokerelle, rector ecclesiee de Perne juxta Sanctum
Benedictum de Holm, gravi infirmitate detentus, unde physici sui
desperaverunt. Iste habuit in memoria comitem Symonem, et
mensuratus convaluit. De hoc perhibet testimonium dictus infir-
mus, et Johannes de Phileby, qui detulit candelam suam apud
Evesham.

Willelmus cognomento Child, constabularius de Kynggis, habens
puerum fere mortuum, dictus Willelmus tantem dolorem concepit
in mente, quod nullum gaudium vel laetitiam potuit habere. Casu
superveniente venit quidam preedicator, socius ab antique, vidit
nimiam anxietatem et dolorem, voluit ab illo declinare ; ultimo
dictus praedicator queesivit, si contrarius fuit aliquando comiti



MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT. 83

Symoni. At ille, <e Sic, quia privavit me multis bonis." Cui ille,
" Pete veniam a martire, et recuperabis filium tuum/' Interim in-
fans expiravit. Et ecce dolor super dolorem ! et jacuit se super
lectum, et parum obdormuit. Et vidit in sompnis Christum des-
cendere de coelis, et tetigit eum, dicens, " Quicquid petieritis in
honore Comitis mei, dabitur tibi ; " et surgens cum festinatione,
mensuravit puerum, et denario plicato super eum, statim aperuit
oculos. Et sic, per merita Comitis, sanus et in columis redditur
patri suo. De hoc perhibet testimonium constabularius de Flopes-
bury, Clemens Londoniarum, una cum patre prsedicti mortui.

David de Cordebrege de Berkeshire, ydropicus per vij. septima-
nas, in tantum inflatus quod vix incedere vel videre potuit. Hie
mensuratus ad comitem Symonem, sine mora convaluit. De hoc
perhibet testimonium tota villata de Cordebregge.

Willelmus, frater illius David, surdus per tres annos, simili
modo mensuratus, gloriose convaluit.

Domina Mabilia, sanctimonialis de Stodeley juxta Oxoniam,
gravata ex magna infirmitate circa cor per ix. annos, quam medici
caudiacam passionem vocant. Hsec mensurata, et super earn de-
nario plicato ad Comitem, statim convaluit, anno gratiee M. cc.
viijo., (sic) circa assumptionem beatse Virginis. De hoc perhibet
testimonium Conventus de Stodeley.

Galfridus de Say, miles, de Essex, gravi infirmitate in tibiis et
gambis per viij. septimanas detentus ita quod vix incedere potuit,
mensuratus ad comitem Symonem, sine mora convaluit. De hoc
perhibet testimonium Johannes de Hyke, qui candelam suam
apud Evesham detulit.

Prior sancte Crucis de Waltham, gravi infirmitate detentus,
sicut ipse narravit priori nostro, usque ad mortem; fratres cir-
cumstantes fleverunt, et dixerunt, "Bonum est ut sis mensuratus ad
comitem Symonem ;" at illenegavit, dicens, " Absit aliquo religioso
facere votum, sine preecepto praelati." Nocte media videbatur ei



84 MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT.

in sompnis quod vidit comitem Symonem inter multitudinem pau-
perum sibi occurrentem, et dulciter amplectentem. Evigilans
habuit quandam eructationem, et fecit vomitum, et sic convaluit.

Frater laycus de eodem coenobio paralisi in dextra parte per-
cussus, mensuratus, simili modo convaluit. Cocus ejusdem loci
freneticus, per merita martiris, gloriose sanatus est. Testes (sic)
dictus prior ejusdem loci.

Johannes de Coventre, cognomento Forbeor, gravi infirmitate
detentus, et ex toto mortuus. Mulier sua videns virum mortuum,
more mulieris exclamavit, " O Symon de Mountefort ! si aliquod
bonum fecisti pro Deo, et sicut nos credimus te martirizatum
pro justitia, ostende virtutem tuam in homine isto ! " et statim
respiravit ; et denario plicato et deaurato, miraculose resuscitatus
convaluit. De hoc perhibet testimonium villata de Coventre.

Quidam nobilis Pherme, habens mulierem praegnantem et morbo
ydropisi laborantem, unde amici illius desperaverunt. Adveniente
tempore parturitionis, peperit masculum elegantem, sed abor-
tivum. Interim voluit dominus ejus recedere a loco, donee videret
finem. Quidam ex consodalibus, quasi ludendo, dixit, " Bonum
est ut domina nostra sit mensurata ad comitem Symonem;"
&c. ab obstetricibus facta, sine mora convaluit. Haec audiens,
dictus dominus voluit videre uxorem. Et cum respexit, vidit
morbam undique sedatam. Qusesivit de puero. Negavit se non
habere puerum, nee unquam infirmitatem. Tandem perscrutatur.
Invenit, ut superius dictum est, silicet, abortivum. Denario super
eum plicato, confestim aperuit oculos, et dedit vagitus. Per
omnia Deus benedictus, unde tria sunt miracula hsec perpetrata ;
mulier a morbo ydropico sanata; a puero liberata; a morte gloriose
resuscitata! De hoc perhibet testimonium magister Johannes de
Sychio, hoc audiente a minoribus, et ceeteris personis valde
fidedignis.

Hugo Peverelle de Denechire, habens filiam lactantem nomine



MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT. 85

Johannam, hsec per duos dies et duas noctes jacuit sine anelitu.
Mensurata ad comitem Symonem, et denario plicato, surrexit, et
lac de nutrice avide sivit. De hoc perhibet testimonium dictus
Hugo, una cum uxore nobilissima, et tota familia.

Domina Margareta de Heydon, juxta Castrum Novum, uxor
Nicholai de Strugham, segrota gravi infirmitate, quam mulieres
flores vocant, per annum. Hsec sua expendit et medicis, et nichil
preevaluit. Tandem mensurata ad Comitem, statim convaluit.
Testes hujus rei tota villata de Heydon, et Hawysa, quse detulit
candelam suam usque Evesham.

Quidam nobilis de Derebeschire fecit magnum convivium
convicaneis suis. Affuerunt inter eos duo detractores, qui et
dixerunt universa mala de Comite. At dominus convivii quod
bonus fuit. At ille, " Domine Jhesu Christe ! sicut credo comitem
Symonem pro justitia terrse et veritate martirizatum, ostende
magnificenciam tuam in me ! " Et involvit manum in birro.
Interim rediit mensam. O mira Dei virtus ! post prandium
aparuit manum nichil aparuit (sic) nisi cicatrix circa policem. Hsec
videntes detractores, statim fiebant Dei laudatores.

Thomas clericus Cantuariensis, filius Roberti Yve, habens
morbum caducum per xl. dies, mensuratus ad Comitem, convaluit ;
nee infirmitas ultra ad eum rediit. De hoc perhibet testimonium
Johannes vicarius de Sellinge in Cancea, et plures alii.

Alicia de Chileam in Cancea, mulier fidedigna, narravit de
quodam puero quadrennio, filio Wolkokam Cant', nomine Alex-
ander, qui in conflictu serviencium casu cecidit in ignem, et jacuit
ibidem fere per dimidiam horam, et quatuor rybaldi super eum ;
et sic fuit in oculis et cseteris membris fere adustus. Hie
mensuratus ad comitem Symonem, statim gloriose curatus est sine
omni leesura. Testes hujus rei universa multitudo Cane'.

Frater Gaprinus Bosson, de ordine Minnorum, vidit sompriia



86 MIRACULA SYMONI8 DE MONTFORT.

post mortem Comitis, sicut recitavit, prsesente fratre suo ejusdem
ordinis, Odone Kanseotico ; videbatur ei esse in magno campo et
lato, et vidit duas scalas sive acies, ut milites dicunt, unam mag-
nam et aliam minorem. In minori, Jhesum sedentem et dicen-
tem, te Si est aliquis qui aliam victoriam in hoc sseculo fecerit
propter nomen meum, surgat in medio ! " Et ecce sanctus Comes
detulit capud suum in manubus, et optulit ei. At Jhesus, " Magna
est oblacio." Dictus frater evigilans, revolvebat intra se quid
potest esse sompnia an revelatio ; et iterum obdormivit, et astitit
ei quidam ei manifesta revelatio cui demonstrata est modo cuidam
monacho Evesham ; unde prior, bonse memorise, saape narravit,
quod tune temporis aperte vidit.

Rogerus Fullo,molendinarius deWychio,habens filiam lactantem
et reptantem. Ista, sine custodia, casu cecidit in aquam, rapido-
que meatu fluminis absorta, et volventis rotae hauritoriis excepta,
statim extinguitur hsec ab aqua elevata. Et ad comitem Symonem
mensurata, aperuit oculos, et sic, per merita martiris, vita restituta.
O mira Christi clemencia ! Et quae nunquam gressus stando ad
terram misit, recte super pedes postea ambulavit. Istud contigit
primo anno. Sed motu regalium parentes noluerunt nee potue-
runt probare. Testis hujus rei tota villata de Wichio.

Willelmus de Maule, nobilis puer de Essex, habens innrmita-
tem ab infancia, quasi demencia et privatus sensu hominis ; men-
suratus ad comitem Symonem, convaluit. Unde, in signum sanita-
tis, detulit capud cerae apud Evesham, et candelam suee longitu-
dinis et latitudinis. De hoc perhibet testimonium tota parentela
sua nobilissima.

Reginaldus de Besseforde habuit brachium contractum per duos
annos, mensuratus ad Comitem, die exaltationis sanctee Crucis,
convaluit. De hoc perhibet testimonium tota villata de Besse-
forde.



MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT. 87

Ricardus de Berewyk, habens puerum masculum duorum anno-
rum, die Lunae post sanctam Pascham, casu cecidit in puteum aquae
et jacuit ibi mora trium horarum. Mensuratus ad Comitem, statim
surrexit. De hoc perhibet testimonium omnes convicanei loci
illius de Berewyk in parochia de Neuwentone.

Reginaldus Angebixa, habens quandam infirmitatem unde phy-
sici desperaverunt, mensuratus ad Comitem, simili modo convaluit.
Testes tota villata de Holecombe.

Ricardus Neirun, nobilis cognatus domini Walter! de Cantulupo,
habens quandam infirmitatem circa cor, quod vix respirare potuit;
mensuratus ad Comitem, et denario plicato, convaluit. Et, ut
dixit, apparuit ei bis in sompnis dictus Symon.

Ricardus Pepr* de Scelegrave ultra Bannebury v. leucas, habens
puerum nomine Robertum, cum, quadam die, scilicet le hokeday,
numerasset animalia fratris sui ad pasturam, in quodam loco non


1 2 3 4 5 6 7 9 11 12 13 14 15

Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 9 of 15)